Copied from Calendarium Romanum, 1969 A.D.
Commentarius Historicus Calendarii Instaurati
Ss. Cyrilli et Methodii
S. Cyrillus, monachus, obiit Romae die 14 februarii 869, et frater eius, S. Methodius episcopus, Velehradii, in Cecoslvachia, die 6 aprilis circa annum 885. Eorum festum ascriptum est in Calendario romano anno 1880, die 5 iulii, infra octavam Ss. Petri et Pauli, celebrandum; sed iam anno 1897, inducto eodem die festo S. Antonii Mariae Zaccaria, in diem 7 translatum est.
Variatones In Calendarium Romanum Inductae
S. Valentini
Memoria S. Valentini, quamvis antiqua, Calendariis particularibus relinquitur, quia de S. Valentino, praeter nomen, solummodo cognoscitur quod depositus sit via Flaminia die 14 februarii.
Thursday, February 14, 2008
Subscribe to:
Posts (Atom)